DE BENEDICTIONIBUS
ORDO AD FACIENDAM
AQUAM BENEDICTAM

Diebus Dominicis, et quandocumque opus sit, prŠparato sale et aqua munda benedicenda in ecclesia, vel in sacristia, Sacerdos, superpelliceo et stola violacea indutus, primo dicit:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit cŠlum et terram.

Deinde absolute incipit exorcismum salis:

E xorcizo te, creatura salis, per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum, qui te per Eliseum Prophetam in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquŠ: ut efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium; et sis omnibus sumentibus te sanitas animŠ et corporis; et effigiat, atque discedat a loco, in quo aspersum fueris, omnis phantasia, et nequitia, vel versutia diabolicŠ fraudis, omnisque spiritus immundus, adjuratus per eum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sŠculum per ignem. R. Amen.

Oremus. Oratio

I mmensam clementiam tuam, omnipoten Šterne Deus, humiliter imploramus, ut hanc creaturam salis, quam in usum generis humani tribuisti, bene + dicere et sancti + ficare tua pietate digneris: ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis; et quidquid ex eo tactum vel respersum fuerit, careat omni immunditia, omnique impugnatione spiritalis nequitiŠ. Per Dominum. R. Amen.

Exorcismus aquŠ: et dicitur absolute:

E xorcizo te, creatura aquŠ, in nomine Dei + Patris omnipotentis, et in nomine Jesu + Christi Filii ejus Domini nostri, et in virtute Spiritus + Sancti: ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas cum angelis suis apostaticis, per virtutem ajusdem Domini nostri Jesu Christi: qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sŠculum per ignem. R. Amen.

Oremus. Oratio

D eus, qui ad salutem humani generis, maxima quŠque sacramenta in aquarum substantia condidisti: adesto propitius invocationibus nostris, et elemento huic multýmodis purificationibus prŠparato, virtutem tuŠ bene + dictionis infunde: ut creatura tua, mysteriis tuis serviens, ad abigendos dŠmones, morbosque pellendos, divinŠ gratiŠ sumat effectum; ut quidquid in domibus, vel in locis fidelium, hŠc unda resperserit, careat omni immunditia, liberetur a noxa: non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens: discedant omnes insidiŠ latentis inimici; et si quid est, quod aut incolumitati habitantium invidet, aut quieti, aspersione hujus aquŠ effugiat: ut salubritas, per invocationem sancti tui nominis expetita, ab omnibus sit impugnationibus defensa. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sŠcula sŠculorum. R. Amen.

Hic ter mittat sal in aquam in modum crucis, dicendo semel:

C ommixtio salis et aquŠ pariter fiat, in nomine Pa+tris, et Fi+lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio

D eus, invictŠ virtutis auctor, et insuperabilis imperii Rex, ac semper magnificus triumphator: qui adversŠ dominationis vires reprimis: qui inimici rugientis sŠvitiam superas: qui hostiles nequitias potenter expugnas: te, Domine, trementes et supplices deprecamur, ac petimus: ut hanc creaturam salis et aquŠ dignanter aspicias, benignus illustres, pietatis tuŠ rore sanctifices; ut, ubicumque fuerit aspersa, per invocationem sancti nominis tui, omnis infestatio immundi spiritus abigatur: terrorque venenosi serpentis procul pellatur: et prŠsentia Santi Spiritus nobis, misericordiam tuam poscentibus, ubique adesse dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia sŠcula sŠculorum. R. Amen.

Post benedictionem aquŠ, Sacerdos Dominicis diebus, antequam incipiat Missam, aspergit Altare, deinde se, et Ministros, ac populum, prout in Missali prŠscribitur, et Asperges suo loco habetur.

Christifideles autem possunt de ista aqua benedicta in vasculis accipere, et secum deferre ad aspergendos Šgros, domos, agros, vineas, et alia, et ad habendam in habitaculis suis, ut ea quotidie et sŠpius aspergi possint.